HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXXXIV: De terraemotu unde aperta sunt ostia carceris

#Act. XVI

Media autem nocte, Paulus et Silas decantabant hymnos, et orantes laudabant Deum. Et dum media nocte orarent subito factus est terrae motus, quo scilicet terrae motu omnia fundamenta carceris commota sunt, ostia aperta, vincula omnium, qui erant in carcere, rupta non solius Pauli et Silae, sed et aliorum. Expergefactus est autem custos carceris, et videns januas carceris apertas, evaginato gladio volebat se interficere, autumans omnes incarceratos aufugisse. Et, cum esset Paulus in medio carceris tenebrosi, videns hoc in spiritu exclamavit: Nihil tibi facias mali. Universi enim quos custodiebas hic sumus. Sciebat enim quod tunc volebat sibi manum injicere, quia putabat omnes aufugisse, et petito lumine a ministris introgressus est custos carceris, et tremefactus, tum pro his quae facta fuerant in terrae motu, tum quia intellexerat Paulus, quod se vellet interficere procidit Paulo et Silae ad pedes, et educens eos de carcere, ait: Quid me, domini, oportet facere, ut salvus fiam? Ad quem illi: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua tota. Et locuti sunt ei verbum Domini, et omnibus qui erant in domo ejus, et tollens eos in illa hora, lavit plagas eorum, et baptizatus est, et sic lavit, et lotus est.